DE SOCIETATE S.
FRANCISCI SALESII BREVIS NOTITIA ET NONNULLA DECRETA AD EAUDEM SPECTANTIA
[è
premesso agli scritti attribuiti o attribuibili a Don Bosco]
Iam
inde ab anno millesimo octingentesimo primo et quadragesimo Ioannes Bosco
Sacerdos una cum aliis ecclesiasticis viris operam dabat., ut simul in unum
locum Augustae Taurinorum adolescentulos derelictos et pauperes colligeret, eos
ludis exhilararet, eodemque tempore panem divini verbi eis distribueret.
Anno
vero 1844 aedicula penes locum, quod Refugium nuncupatur, divino cultui
dicata fuit.
Anno
1846 Archiepiscopus Taurinensis facultates quas iam antea dederat, amplians
decrevit ut omnes, qui buie instituto interessent, ad Eucharistiao sacramentu.m
admitti, praeceptum Paschatis ibidem adimplere, et triduanas vel novendiales
preces indici possent.
Cum
autem numerus adolescentulorum magis magisque in dies cresceret, annuente
Ordinario, duo alia asceteria dedicata sunt; unum anno 1848, alterum 1849. {3
[105]}
Pitires
peculiares facultates iam antea fuerant concessate, quae quidcm omnes
confirmatae et adauctae sunt decreto sponte dato die 31 martii anno 4852. Duo
praesertim Archiepiscopus tane in animo habuit: omnes facultates ad asceteria
administranda concedere, acque Superiorem generalem llorum asceteriorum
Ioannein Bosco instituere.
Hoc
autem decretum italicis verbis sic exprimitur:
PATENTE
A Direttore Capo degli Oratorii di s. Francesco ili
Sales, del s. Angelo Custode e di s. Luigi in Torino, in favore del Signor D.
GIOVANNI BOSCO.
LUIGI
DE MARCHESI FRANZONI
CAV.
DEL SUPREMO ORDINE DELLA SS. ANNUNZIATA
per
grazia dl Dio e della Sede Apostolica
ARCIVESCOVO
DI TORINO
Al
molto Rev. Sig. D. GIOVANNI BOSCO da Castelnuovo
Sacerdote
della Nostra Diocesi SALUTE.
Congratulandoci con Voi, Degno Sacerdote di Dio, elio abbiate con industre carità saputo stabilire la non mai abbastanza commendevole Cono rogazione dei poveri {4 [106]} giovani nel pubblico Oratorio di s. Francesco di Sales in Valdocco, giudichiamo cosa giusta il testificarvi mercé le presenti il Nostro perfetto gradimento con deputarvi effettivamente Direttore Capo spirituale del l’ Oratorio di s. Francesco di Sales, a cui vogliamo siano uniti e dipendenti quelli di s. Luigi Gonzaga e del s. Angelo Custode, affinché l’ opera intrapresa con si felici auspizi progredisca e si amplifichi nel vincolo della carità a vera gloria di Dio e a grande edificazione del prossimo, conferendovi tutte le facoltà, che sono necessarie ed opportune al santo scopo.
Mandiamo intanto, ad inserirsi negli atti della Nostra Curia Arcivescovile queste Patenti per originale, con facoltà al Nostro Cancelliere di rilasciarne copia.
Dato in Torino addi trent'uno marzo l' anno mille ottocento cinquantadue.
Firmato: FILIPPO RAVINA Vic. Generale
e
manualmente
Sott. BALLADORE Cancelliere.
per
copia conforme all'originale.
In fede Torino il 12 maggio 1868.
Teologo
GAUDI Procancelliero.
Interim complures Episcopi easdem regulas exceperunt, acque nasi sani et nituntur ut in suis quoque Dioecesibus huius generis asceteria instituantur. {5 [107]}
Necesse
visum est ut nonnulli adolescentuli graudiori.aetate, derelicti et pauperiores,
maxima diligentia a mala via amoverentur. Quod quidem factum est in hospitio s.
Francisci Salesii adaperto anno 1846. Numerus hinc receptornm adeo crevit, ut
octingenti in praesens sint qui vel artibus vel studiis dant operam.
Archiepiscopus
Taurinensis, cui asceteriorum fructus, spiritus et disciplinae unitas summopere
tordi erant, Ioanni Bosco Pontificem Maximum adeundi consilium dedit, quo
lumina et regulae haberentur de ecclesiastica Congregatione ad hunc finem
instituenda. Itaque anno 1858 idem Ioannes Bosco Sacerdos ah Ordinario suo per
litteras commendatus Romam petiit, atque ab admirabili Ecclesiae adsertore Pio
IX Pontifiee Maximo benigne exceptus est., qui opus plurimis verbis
commendavit. Paterna deinceps bonitate innuit buiusmodi Societatem instituendam
esse tamquam Congregationem votorum simplicium, adeo ut socii coram Ecclesia
vinculo religionis de facto essent devincti, dum coram seculari societate
integra iurium civilium libertate fruerentur.
Ilisce
positis et admissis, constitntiones Salesianae coordinatae et conscriptae sunt,
acque per sex annos ad praxim traductae. Tandem post experimentum viginti
duornm annortim de opere, de disciplina et de regulis ad Salesianam Societatem
spectantibus, habilis commendatitiis litteris pracscrtitn ab Episcopis
ecclesiasticae Provinciac Taurinensis, labente anno 1863, ad sacram Congrega
tioncm Episcoporum et Regularium postulatio allata est, ut hard Societas
sanctae Romanae Ecclesiae suffragium, {6 [108]} consilium et tutamentum
haberet. Caetera enim parvi imo nihili habentur si Ecclesiae desit approbatio.
Praeter
spero sacra Congregatio Episcoporum et Regnlarium supplicationem eximia
benevolentia excepit, acque ex audientia dici primi iulii 1864, Sanctitas Sua,
opus, quod quodammodo ipse inceperat, amplissimis verbis laudare atque
commendare dignatus est ad instar Congregationis votorum simplicium, dilata
tamen ad opportunius tempus Constitutionum approbatione.
Attentis
vero peculiaribus circumstantiis reg.ularem existentiam buie Societati
concedere optimum visum fuit, et Superiorem praesentem generalem ad vitam, eius
autem successorem ad duodecim annos in munere permansurum esse instituit.
Hoc
decretum bisce verbis conscriptum fuit:
DECRETUM.
Pauperiorum
adolescentulorum míserans condilionem sacerdos Ioannes Bosco e Dioecesi
Tau.rinensi, iam ab anno 1841, aliorum Presbyterorum etiam auxilio fretus,
illos in unum colligere, Catholicae fidei rudirnenta edocere, et temporalibus
snbsidiis levare instituit. hinc ortum habuit pia Societas, quae a sancto
Francisco Salesio nomen habens ex Presbyteris, Clericis et laicis constata Socii
tria consueta simplicia vota obedientiae, pau.pertatis et castitatis
profitentur; Superioris Generalis, qui Rector Maior nuncupatur directioni
subsunt et praeter propriam sanctifieationem, praecipuum hunc {7 [109]} habent
finem, ut cum temporalibus, tum spiritnalibus adolesr;entium praesertim
miserabilium commodis inserviant. lam inde a piati Congregationis principio,
quae ad Luiusmodi consilii rationem pertinere arbitrati sunt, adeo studiose
diligenterque curarunt ut maximum ex eorum laboribus Christianae Reipublicae
fructum ac cessisse exploratum omnibus sic; et quamplures Antistites in
proprins eos Dioeceses advocaverint, quos tam quam solertes strenuosque
Operarios in Vinea Domini excolenda sibi adiutores adsciscerent. Verum,
praenominato sacerdoti I. Bosco, qui Fundator simulque Superior Generalis piae
Societatis est, multam sibi suisque Sociis deesse visum est, nisi idem
Societati Apostolica accederet confirmatio. Commendatus ideirco a pluribus
Antistitibus praefatam confirmationem a SS. Domino Nostro Pio Pana IX
humillimis precibus nuperrime postulavit, et Constitutiones approbandas
exhibuit. Sanctitas Sua in audientia habita ab infra Domino Pro Secretario
Saerae Congregationis Episeoportun et.Regulariurn sub die prima lulii 1864,
memoratam Societatem, attentis Litteris commendatitiis praedictorum
Antistituin, uti Congregationem votorum simplicium, sub regimine Moderatoris
Generalis, salva Ordinariorum iurisdictione, ad praeseriptum Sacrorum Canonum
et Apostolicarum Constitutionum amplissimis verbis laudavit atque commendavit,
prout praesentis Decreti tenore landat atque commendat; dilata ad opportunius
tempus Constitutionum approbatione. Insuper Sanctitas Sua attentis peculiaribus
circumstantiis indulsit, veluti huius Decreti tenore indulget, ut hodiernus
MoJerator seu Rector Maior in {8 [110]} suo munere, quoad vixerit, permaneat;
quamvis constitutum sit, ut eiusdem piae Societatis Superior Generalis duodecim
tantum annis suum oflicium exerceat.
Datum
Romae ex Segretaria Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium hac die 23
Iulii 1864.
A. Card.
QUAGLIA Praef.
STANISLAUS
SVEGLIATI Prosecretarius.
Huic
decreto tredecim animadversiones adnectebantur, quae libenti animo fuerunt
admissae atque in constitutionibus accommodatae prout finis et regulae Societatis
patiuntur. Episcopus vero Casalensis veluti dioecesanam congregationem
adprobavit hoc decreto:
NOS
PETRUS MARIA FERRÈ
Dei
et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE
CASALENSIS ERISCOPUS, ET COMES.
Sicuti
praecipuum est Episcoporum munus a Vinea Domini totis viribus malas herbas
eradicare, ita maxima est eis cura adhibenda ut bonae arbores, quae bonos
fructus facere portendant, in eadem Vinea serantur, colantur acque
custodiantur.
Cum
autem Divina providentia factum sit, ut Societas a Sancto Francisco Salesio
dieta tanquam nova plantatio {9 [111]} in Nostra hac Dioecesi constitueretur,
eam omni prorsus animi favore prosequi Nobis est in Consillium.
Acceptis
itaque epistolis supplicatoriis una cum constitutionibus, quas Ioannes Bosco
Sacerdos, eiusdem Societatis Superior Generalis, Nobis obtulit, optimum in
Domino factum Nobis est visum hanc eamdem Societatem rite adprobare.
Istius
enim Societatis constitutiones quindecim capitulis constant; capitula autem in
articulis dividuntur. Finis est Sociorum sanctificatio praecipue per exercitium
christianae charitatis erga adolescentulos diebus festis derelictos;
pauperiores vero quibusdam.domibus receptos alere; et si bonum Ecclesiae
postulaverit, Iuniorum Seminariorum curam suscipere, quemadmodum in hac Nostra
Dioecesi, in pago, cui est nomen Mirabello, iampridem est factum, ubi
centum circiter et quinquaginta parvuli ad scientiam ac pietatem informantur,
quemadmodum eos decet qui in sortem Domini sunt votati. Deinde sacris
praedicationibus, cathechesi, bonorum librorum diffusione, ut animarum lucrum
Socii obtineant, operam dabunt.
Attente
igitur bisce constitutionibus perlectis, fine, ac forma memoratae Societatis
consideratis, peculiari quoque benevolentia permoti erga Domum iam. antea in
hac Dioecesi constitutam, ut ipsa magis atque magis firmetur, eiusdemque
fructus uberiores evadant;
Habita
ratione commendationis, Antecessoris Nostri, qui eam erigendam curavit, et
etiam atque etiam conimendavit;
Adhaerentes
Sacrae Congregationi Episcoporum et {10 [112]} Regularium Decreto, quo hanc
Societatem, attentis litteris Commendatoriis plurimorum Episcoporum, Maximus
Ecclesiae Pontifex amplissimis verbis laudare et commendare dignatus est viti
Congregationem votorum simplicium sub regimine Superioris Generalis:
Hisce
demum omnibus attente consideratís ac perpensis, Societatem a Sancto Francisco
Salesio dictam commendandam atque adprobandam esse duximus, uti praesenti
Decreto commendamus, et tamquam Dioecesanam Congregationem adprobamus secundum
constitutiones Nobis relatas.
Insuper
cum ex memorato Decreto constet Superiorem Generalem eiusdem Societatis esse
rite constitutum, Nos benevolenti animo parati sumus omnes facultates et
privilegia eidem concedere, quae necessaria aut opportuna videbuntur, ad
maiorem Dei gloriam et ad bonum Societatis promovendum.
Verumtamen
cum supralaudata Sacra Episcoporum et Regularium Congregatio absolutam
Constitutionum adprobationem ad opportunius tempus distulerit, volumus omnes
correctiones ac reformationes, additamenta, quae Sancta Sedes in bis
constitutionibus inserere iudicaverit, eadem admittantur, in constitutionibus
accommodentur et observentur, sicuti et Nos admittimus et observare intendimus.
Dum
autem hanc Societatem apud omnes Catholicos Episcopos commendamus, ut opere ac
consilio eam firmiorem reddant eique pro viribus faveant, Supremum Ecclesiae
Antistitem demissis precibus enixe obsecramus, ut absolutam Apostolicam
Constitutionum adprobationem huic Societati concedere tandem dignetur. {11
[113]}
Hanc
denique probationem esse tantum Dioecesanam declaramus, salva aliorum
Episcoporum iurisdictione.
Datum
Casali, in Aedibus Nostris Episcopalibus, die 13 ianuarii anni 1868.
† PETRUS MARIA EPISCOPUS.
Can. BRIATTA, Cancell. Episc.
Addidit
peculiares facultates alio novo decreto ut sequitur.
NOS
PETRUS MARIA FERRÈ
Dei
et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE
CASALENSIS EPISCOPUS, ET COMES.
Rev.mo
Domino Ioanni Bosco Fundatori ac Generali Superiori Societatis s. Francisci
Salesii, cuius Institutum in oppido huius Dioecesis Casalensis nomine Mirabello
erectum veluti Seminarium Dioecesanum Decreto Nostro dici 13 ian. mensis nuper
elapsi declaravimus favere summopere volentes, praesentibus litteris ad
beneplacitum Nostrum auctoritate Nostra ordinaria:
1.
Facultatem eidem facimus absolvendi ab omnibus peccatis et censuris in hac
Dioecesi reservatis, non exceptis iis, quae si non exprimantur, non censentur
sub generali facultate comprehendi;
2.
Concedimus ut ipse vel per se vel per moderatores Seminarii Loci Mirabello queat
Confessarios extra Dioecesanos ab eorum Ordinariis adprobatos vocare, ut {12
[114]} personis in dito Seminario degentibus et ab externo quoque ibi
advenientibus sacramentum Poenitentiae administrent;
3.
Consentimus ut Clerici repetiti Seminarii Philosophiae atque Theologiae operam
dantes quotannis ibi sub corum Institutoribus experimenta ac pericula subeant,
neque teneantur ordini se accommodare Tractationurn, qui in illaiori Dioecesis
Seminario observatur.
4.
Omnes adolescentuli studio dediti, qui in hoc instituto humaniorum litterarum
curriculum peregerint, si clericali militiae postea nomen dare voluerint,
abs,que allo consueto examine in nostro seminario maiori excipiantur dummodo
constet in sortem Domini esse vocatos ci ad nostram Dioecesim pertineant.
Casali,
in. Palatio Episcopali, die 4 mensis aprilis 1868.
Con. BRIATTA, Cancell. Episc.
Facta
tandem postulatione pro absoluta huius societatis approbatione, Summus Pontifex
aliis multis benevolentiae signis novum addere volens, pro bono Ecclesiae et
pro utilitate eiusdem congregationis sub die 1 martii 1869 hoc decretum benigne
concessit. {13 [115]}
DECRETUM
S. CONGREGATIONIS EPISCOPORUM ET REGULARIUM
pro Oratorio S. Francisci Salesii.
DECRETUM
Salus
animarum, quarum curam a Principe Pastorum accepit SS. Dominus Noster Pius Papa
IX continuo cum vigilem reddit., ut nihil inexpertum relinquat, quo Sacrosancta
Catholica fides, sino qua impossibile est piacere Deo, ubique terraram vigeat
semper atque angeatur. Quo circa singulari sua Apostolica benevolentia cos
potissimum Ecclesiasticos viros prosequitur, qui in societatem adunati,
iuventutis curam suscipiunt, eam spirito intelligentiae et pietatis imbuunt,
omnique studio ct contentione uberes in vinca Domini fructus virtutis et
honestatis afferro conantur. Quum Sanctitas Sua inter huiusmodi societates
accenseri noverti Piam Ecclesiasticorum virorum Congregationem quae a s.
Francisco Salesio nuncupata anno 1841, a Sacerdote Ioanne Bosco {14 [116]} Augustae Taurinorum erecta fuit, illam sub die 1 Iulii 1864 Apostolicae Landis
decreto condecoravit. Ast memoratus fundator nupercime Urbem petiit, atque
penes Sanctam Sedem enixe postulavit, ut praefatam congregationem, eiusque
constitutiones approbare dignaretur. Summus vero Pontifex in audientia habita
ab infrascripto C. Secretario huius sacrae congregationis Episcoporum et
Regularium sub die 19 Februarii 1869, attentis litteris commendatitiis
plurimorum antistitum enuntiatam piam congregationem, uti societatem votorum
simplicium, sub regimine Moderatoris Generalis, Salva Ordinariorum
iurisdictione, ad formam Sacrorum Canonum et Apostulicarum constitutionum
approbavit, confirmavit, uti praesentis decreti tenore approbat acque
confirmat, dilata ad opportunius tempus approbatione constitutionem, quae emendandae
erunt iuxta animadversiones ex mandato Sanctitatis Suae iam alias communicatas;
excepta quarta, quae modificanda erit prout segnitur: nempe Sanctitas Sua
supplicationibus sacerdotis Ioannis Bosco benigno annuens eidem enunciatae piae
congregationis Moderatori Generali facultatem tribuit, ad decennium proximum
tantum duraturam, alumnis, qui in eiusdem congregationis aliquo collegio vel
convictu ante aetatem annorum quatuordecim excepti fuerint vel in posterum
excipientur, ac nomen praefatae piac congregationi suo tempore dederunt voi in
posterum dabunt, relaxandi litteras dimissoriales ad Tolteuram et Ordines tam
Minores quam Maiores recipiendos, ita tamen ut, si a pia congregatione quavis
do causa dimittantur, suspensi maneant ab exercitio susceptorum Ordinum, donec
de sufficienti {15 [117]} sacro Patrimonio provisi, si in sacris ordinibus sint
constituti, benevolum Episcopum receptorem inveniant.
Contrariis
quibuscumque non obstantibus..
Datem
Romae ex sedia Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium sub die 1 martii
1869.
Firma A. CARD. QUAGLIA Pref S. † S.
et
subscripto S. SVEGLIATI Serafimus.
Ita ab
originali huic Curiae Archiepiscopali exhibito et restituto
Datum
Taurini die 17 aprilis 1871.
Th. GAUDI Procancellarius.
Cum
vero saepe saepius Candidati, qui huic societati, expleto anno aetatis decimo
quarto, nomen dederunt, ad ordines essent promovendi, ne in singulis casibus ad
sanctam Sedem esset recurrendum, Sanctitas Sna anno 1870 pontificio rescripto
benigne indulsit, ut septem huiusmodi alumnis arbitrio superioris eligendis,
idem superior litteras dimissoriales relaxare possit. Eadem cogente
necessitate, pro aliis decem alumnis idem beneficium concessit pontificio
rescripto sub die 14 julii 1871.
Quatuor
asceteria pro adolescentulis periclit.antibus in quatuor precipuis
regionibusTaurinensis civitatis: Hoc est:
1. Asceterium s.
Francisci Salesii in paroecia SS. Simonis et Iudae.
2. S. Aloysii
Gonzagae in paroecia s. Maximi Ep.
3. S. Iosephi in
paroecia s. Petri et Pauli.
4. S. Angeli
Custodis in paroecia s. Iuliae.
5. Cura spiritualis
etiam geritur in hospitio pro mulieribus e carcere exeuntibus sub titulo: famiglia di s. Pietro.
6. Item in opificio
s. Iosephi pro pueltis derelictis.
Extant
similiter septeni domus cornmunionem habentes. Hoc est:
1. Augustae
Taurinorum Domus principalis de qua sopra dictum est. Inter alia opificia hic
existentia habetur typographia, qua libri de religione et de moribus tractantes
eduntur, inter quos singulis mensibus tipis mandantur: Letture
Cattoliche et Biblioteca dei
classici italiani emendati a beneficio della studiosa gioventù.
2. Apud Lanceum Collegio di s. Filippo Neri in dioecesi
Taurinensi.
3. In eadem dioec si collegium sub titulo: Ginnasio e Liceo Valsalic parum ab hac urbe
dissitum.
4. In Bargo s. Martini in dioecesi Casalensi sub
titulo: Piccolo seminario e collegio di s. Carlo. {17 [119]}
5. Apud Varaginem
sub titulo: Collegio civico di s. Giovanni in dioecesi Savonensi.
6. Apud Alaxium in
dioecesi Albingaunensi sub titulo: Collegio municipale
di s. Maria degli Angeli.
7. Hospitium et
ecclesia cum asceterio festivo in dioecesi Genuensi apud s. Petrum ab Arena sub
titulo: Ospizio di s. Vincenzo.
Adolescentuli
Divina Providentia Salesianae societati commissi sexcenti supra sex millia
circiter adnumerantur. Ex ipsis pars artes diversas exercent, maior pars
scientia et pietate imbuuntur et qui in sortem Domini vocati censentur, ad
curriculum ecclesiasticum deducuntur; at omnes cura speciali catholicam
religionem edocentur.
Socii
huius con gregationis salesianae circiter 300 adnumerantur, qui omnes eiusdem
regulas profitentur et observant. Ad operis complementum nihil aliud deest quam
apostolica constitutionum ultima approbatio. Hanc singuli socii humillime sed
toto corde coram Deo et hominibus exoptant, atque a supremo ecclesiae antistite
enixe deprecantur: hanc quatuor supra viginti Episcopi, qui eamdem societatem
norunt, per litteras commendatitias postulant inter quos eminentissimi.
Tandem
vero benevolcntissimus Archiepiscopus Noster Taurinensis, multis ac magnis
benevolentiae signis iam pridem datis aliud novum addere cupiens, amplissimis
verbis Salesianam societatem commendavit, acque domum principalem ecclesiamgne
adnexam sub titulo Mariae Auxilii Christianorum iuribus Parochialibus ditavit,
nec non suorum praecessorum privilegia confirmavit, et ampliavit decreto sub
die 25 decembris 1872.
Nunc
Archiepiscopo nostro ceteri etiam ecclesiasticae provinciae taurinensis
episcopi, una cum aliis plurimis, Salesianae societatis absolutam approbationem
postulant. {19 [121]} {20 [122]}